ANIMALIA Herbatica

ANIMALIA Herbatica
ANIMALIA Herbatica
Graece ποηφάγα, apud Solin. c. 27. Inter ea, quoe dicunt Heibatica, eadem Africa onaoros habet, in quo genere singuli imperitant gregibus feminarum.
Et Vopisc. in Probo, c. 19 Mille struthiones, mille cervi, mille damoe, ibices, oves feroe et coetera Herbarica animalia, quoe vel ali potuerunt, vel inveniri: dicuntur ex silvestribus ea, quae herbis gramineque vescuntur, ut distinguantur a carnivoris, vide infra Herbatica et ubi de eo venationis genere, quae Silva dicta est. In Silva enim Herbatica Animalia exhibebantur, ut dictum; at Animalia σαοκοφάγα ad Pancarpum, aliud spectaculi genus, pertinebant. Solebat autem missio huiusmodi Animalium silvestrium fieri discreta per sexus. Unde in Vitis Imperator. legimus saepe, centum leones und missione editos et centum leoenas. Apud Vopiscum itidem ibid. in Probo, editi centum Leopardi Libyci: centum deinde Syri: editoe centum leoenoe etc. Vide Salmas. ad Solin. P. 213. De Animalium προ ομαῖς, in proris navium, pingi solitis, vide infra ubi de Navium Parasemis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • HERBATICA Animalia — apud Vopisc. in Probo, Venationem in Circo amplissimam dedit, ita ut populus cuncta diriperet. Genus autem spectaculi fuit tale: Arbores validae per milites radicitus vulsae connexis longe lateque trabibus affixae sunt, terra deinde superiecta,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • IBICES CC — IBICES CC. inter alia animalia herbatica, quae die muneris rapienda populo concessit, Gordianus apud Iul. Capitolin. in Vita eius. Est autem Ibex, Hebt. jaal, quod nomen ab ascensu accepit, eo quod in summis montibus degit, Psalm. 104. v. 18.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PANCARPUM vel PANCARPUS — PANCARPUM, vel PANCARPUS Idem cum silva. Iac. Cuiacio, Franc. Pithoeo, et Is. Casaubono, qui ex πανκάρπῳ θυσίᾳ Atheniensium translatum esse nomen rati sunt ad alia, quae similiter ex variarum rerum miscellâ constarent. Sic enim et πάγκαρπον… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MISSICIUS — in veteri Inscr. TRIB. LEG. XI. AUG. ET. MISSICIUS. LEG. VI. AUG. veteranus miles est et honestâ missione missus; idem proin cum Milit ari, de qua vocesupra. Glossae Basilic. Μισσίκιος, παλαιὸς ςτρατιώτης ἀπολυθεὶς. Sic. Missicius Praetorianus,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VENATIO Direptionis — apud Flav. Vopiscum in Probo, c. 19. Venationem in Circo amplissimam dedit, ita ut populus cuncta diriperet: quale spectaculi genus fuerit, idem mox hisce exponit: Arbores validae per milites radicitus vulsae connexis late longeque trabibus… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”